- COMMUNE seu COMMUNIA aut COMMUNITAS
- COMMUNE, seu COMMUNIA aut COMMUNITASapud Recentiores, est incolarum alicuius universitas, dominô vel Rege concedente, sacramento invicem certisque legibus adstricta. Cuiusmodi Communias in Francia primus Ludovicus VII. Rex multiplicavit auxitque. Cum enim regnante Philippô patre, in omnibus fere provinciis Procerum invaluisset tyrannis, subditis Regique patiter gravis, Ludovicus ---- auxilium totam per Galliam deposcere coactus est Episcoporum. Tunc ergo Communitas in Francia popularis instituta est a Praesulibus, ut Presbyteri comitarentur Regi ad obsidionem vel pugnam, cum vexillis et parochianis omnibus, Order. Vitalis, l. 11. p. 836. Unde crebro legitur, in proeliis adfuisse et dimicâsse urbium Communias, quibus praevii erant ipsi Presbyteri seu Curiones, cum vexillis Ecclesiae, apud Eund. et Sugerium, in Vita Ludovici VI. c. 18. Ita quae in Oppidis Regi ipsi obnoxiis duntaxat primitus Communiae erant, postmodum Regum concessu in aliis quoque, quae Episcoporum erant, introductae sunt. Ipse veroLudovicus VII. novas statuit in iis, quae sui iuris erant, quibus et leges dixit. Post quem etiam Regii Vassalli in suis oppidis idem iustitutum imitati sunt, eo promptiore Regum adsensu, quod in bellis opem ab iis exposcere licebat. Sed et ut plurimum in Vassallorutu Civitatibus et Oppidis supremô iure, et Vassallis inconsultis, Communias instituêre Reges abstulerêque, si incolae peccâssent, ut Laudunensibus, post caesum Galdricum Episcopum fecit Ludovicus VI. Ad id porro instituebantur Communiae, ut et dominorum suorum et sua propria iura subditi tuerentur: uti legitur in Charta A. C. 1204. Alionorae Reginae Angliae et Ducis Aquitaniae, apud Car. du Fresne. Inter Communiae vero iura praecipua, recensentut Scabinatus, Collegium, Maioratus, Sigillum, Campana, Berfredus et Iurisdictio. In Chartis praeterea carum describebantur Leges, quibus delinquentes incolae subdebantur, et pensitationes, quas praestare dominis vel Regi debebant, ut docet Guibertus, de Vita sua, l. 3. c. 7. Quâ ratione cum ab omni iugo servitutis harum incolae eximerentur et sibi invicem confoederati et iuramentô adstricti sua iura tuerentur, constitutiones eiusmodi Communiarum Libertates, ipsae quoque Communiae Iuratae et incolae Iuriati, sunt dicti, etc. Car. du Fresne, in Glossar. ubi diplomata, praesertim quae Communiae titulum praeferunt, a Regibus Proceribusque Galliae, variis Oppidis concessa, secundum literas Alphabeti, ordine enarrat: Plura vocis Commune vel Communia significata, vide apud Eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.